lang1
folder1
prefix1
file1
lang2

Skeleton:    Scrolled:    Close
[Rank]
S. Abdon et Senen Martyrum;;Simplex;;1.1;;vide C3

[Rule]
vide C3;

[Oratio]
Deus, qui sanctis tuis Abdon et Sennen ad hanc gloriam veniendi copiosum munus~
gratiae contulisti: da famulis tuis suorum veniam peccatorum; ut sanctorum~
tuorum intercedentibus meritis, ab omnibus mereantur adversitatibus liberari.
$Per Dominum

[Lectio93]
Abdon et Sennen Persae, Decio imperatore accusati, quod corpora Christianorum,~
quae inhumata projiciebantur, in suo praedio sepelissent, jussu imperatoris~
comprehenduntur, et diis jubentur sacrificare. Quod cum facere negligerent, et~
Jesum Christum Deum constantissime praedicarent: traditos in arctam custodiam,~
Romam postea rediens Decius vinctos duxit in triumpho. Qui cum in Urbe ad~
simulacra attracti essent, ea detestati conspuerunt. Quamobrem ursis ac leonibus~
objecti sunt: quos ferse non audebant attingere. Demum gladiis trucidati,~
colligatis pedibus tracti sunt ante Solis simulacrum: quorum corpora clam inde~
asportata, Quirinus diaconus sepelivit in suis sedibus.
&teDeum